Liber Isaiae Prophetae*

Caput 41: Versus 26

Quis annuntiavit ab exordio?quasi diceret: Nullus in gentibus fuit qui annuntiaverit adventum Filii. Si est autem qui annuntiaverit, dicemus, quia justus est; in adventu Filii, daemones, qui in idolis ventura nuntiabant, obmutuerant.Audiens sermones vestros.Quia bruta gentilium corda errorem suum intellexerunt, et vaticinia falsa reliquerunt.
(* Traductions européennes)